(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Siphonopidae - Vicipaedia Jump to content

Siphonopidae

E Vicipaedia

Siphonopidae, sive caeciliani vulgares,[1] sunt familia amphibiorum ordinis Gymnophionorum, quae in America Media Australique endemicae sunt. Sicut alii caeciliani, vermibus anguibusque strictim similes sunt. Dermophiidae sunt grex sororalis, etiam in America Australi inventae.

Siphonopidae sunt caeciliani ovipari, ova ponentes. Eis sunt stapes imperforatae nullique interiores dentes mandibulares. Sicut species nonnullarum aliarum familiarum caecilianarum, eorum calvariis sunt pauca ossa, ossibus praesentibus fusis, ut fistucam solidam constituant ad fossionem per solum adiuvandam. Os sub rostro latet, et cauda abest.[2]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Nussbaum, Ronald A. (1998). Cogger, H. G.. ed. Encyclopedia of Reptiles and Amphibians. Didacopoli: Academic Press. p. 57. ISBN 0-12-178560-2 .
  3. Wilkinson, Sherratt, Starace, et Gower (2013). "A New Species of Skin-Feeding Caecilian and the First Report of Reproductive Mode in Microcaecilia (Amphibia: Gymnophiona: Siphonopidae)". PLOS ONE 8 (3): e57756 

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]