(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Taumako - Vicipaedia Jump to content

Taumako

E Vicipaedia
Taumako de caelo visus; pictura ab NASA facta

Taumako vel Duff Insulae, olim Wilson Insulae, sunt parvus insularum circulus in Oceano Pacifico australi occidentalique, in vulturna provinciae Temotus parte in Insulis Salomonis. Insulae sunt sitae apud 9°31'48" S lat., 167°4'48" W. long. Summus locus est 280 m super maris superficiem.

Nominantur insulae ex Duff, navi missionariorum, Iacobo Wilson navarcho, quae insulas anno 1797 attigit.

Insulae consistunt in

Numerus habitantium est fere 500 homines, de Polynesia orti. Cultura loci est una ex disiunctis Polynesiae Occidentalis culturis, quae extra Triangulum Polynesium sitae sunt.

Insulani lingua Polynesia utuntur. Eorum sermo, Pileni appellata, est lingua Samoica in familia linguarum Polynesiarum.

Nexus interni

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!