The Four Seasons
The Four Seasons (nomen Anglicum, scilicet "Quattuor stationes anni") fuit popina sellariola Manhatae in urbe Novo Eboraco anno 1959 condita. Ab hoc anno in via quinquagesima secunda orientali ad numerum 99 stetit sub aedificio Seagram, eodem anno architectis Ludovico Mies van der Rohe et Philippo Johnson exstructo. Ibi usque in diem 16 Iulii 2016 manebat. Quo die clausa, syngrapha conductionis non renovata, apud numerum 42 viae quadragesimae nonae orientalis, aulis minoribus, anno 2018 iterum aperta, usque in diem 11 Iunii 2019 acta est.
Iussu Phyllidis Lambert ganea ipsa ab eisdem architectis ornata est quibus omne aedificium Seagram, praecipue a Philippo Johnson. Instrumentum domesticum Ada Ludovica Huxtable maritusque Garth Huxtable designaverunt, supellectilia autem Eero Saarinen, Hans Wegner, alii. Marcus Rothko commissionem picturarum muralium suscepit atque postea renuntiavit: picturae, quas iam confecerat, hodie Londinii in pinacotheca Tate, Tokii in Museo Kawamura, Vasingtoniae in pinacotheca artium nationali ostentantur. Statua a Ricardo Lippold, picturae murales a Iacobo Rosenquist factae aulas ganeae ornabant necnon aulaeum scaenicum a Paulo Picasso anno 1919 pro Ballationibus Russis(en) creatum.
A principio consiliarius de re coquinaria fuit Iacobus Beard ganeo; ille usum ciborum quaque statione anni maturescentium suasisse fertur. Popina minus coquinae, maius ornationis frequentationisque gratia laudabatur; vischium ibi non convivis dilectissimum, potius e quo patroni lucrum derivaverit, a servis proponebatur.[1] Culinam nihilominus coquus Iosephum Renggli ab anno fere 1976 rexit,[2] ex Helvetia ortus. Qui fercula salutariora ab anno 1984 proposuit et opere The Four Seasons Spa Cuisine commemoravit.[3] Renggli anno 1990 dimissus est.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Friedman (1959)
- ↑ Claiborne (1978); Hellman (1986); "The Four Seasons crisp duck with orange sauce and fig garnish" apud The Food Dictator
- ↑ Rengli (1986); Recensio huius operis; "Seppi Renggli's Indonesian Curry Paste" apud The Food Dictator
- ↑ Andrews (1990)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Colman Andrews, "Winter of Discontent at Four Seasons" in Los Angeles Times (6 Maii 1990)
- Craig Claiborne, "Dining in Elegant Manner; Four Seasons Termed Spectacular Both in Decor and Menu" in New York Times (2 Octobris 1959)
- Craig Claiborne, "Seppi Rengli: a chef for all seasons" in New York Times (22 Februarii 1978)
- Christina Ohly Evans, "Four Seasons decor under the hammer" in How To Spend It (14 Iulii 2016)
- Jason Farago, "A man for Four Seasons: my goodbye to New York's modernist cathedral" in The Guardian (13 Iulii 2016)
- Paul Freedman, Ten Restaurants That Changed America (Novi Eboraci: W. W. Norton, 2016) pp. 323-364
- B. H. Friedman, "The Most Expensive Restaurant Ever Built" in Evergreen Review no. 10 (1959); in no. 120 (2009) reimpressum
- Peter Hellman, "Power House: How the Four Seasons does it" in New York Magazine, 3 Novembris 1986 (pp. 42-51 apud Google Books)
- Jonathan Jones, "Feeding fury" in The Guardian (7 Decembris 2002) (de picturis Marci Rothko)
- Tom Margittai, Paul Kovi, The Four Seasons. Novi Eboraci: Simon & Schuster, 1980
- Martin Pengelly, "New York's Four Seasons Restaurant to close less than a year after reopening" in The Guardian (8 Iunii 2019)
- Holly Peterson, "The Four Seasons: A Brief History of the Most Important Restaurant In New York" in Town & Country (8 Aprilis 2016)
- Seppi Rengli, The Four Seasons Spa Cuisine. Novi Eboraci: Simon & Schuster, 1986. ISBN 978-0-671-54440-9
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad The Four Seasons spectant. |