Thomas Malory
Thomas Malory (syr Thomas Maleoré, knyght ut ipse scripsit; natus circa annum 1405; mortuus anno 1471) fuit miles,[1] fugitivus, incarceratus et auctor regis Arthuri narrationum, Anglice redditarum, quas sub titulo Le morte Darthur (sc. "Arthuri mors") Gulielmus Caxton edidit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Scriptorem operis a Caxton impressi et cuidam "Thomae Malory" adscripti primus agnovit G. L. Kittredge. Is invenit Thomam Malory filium esse Iohannis Malory, qui anno 1413 delegatus erat comitatus Warwicensis ad Parlamentum Anglicum. Filius eius Thomas comiti Warwicensi servavit qui Calesium obsidebat anno 1436 delegatusque est et ille ad Parlamentum anno 1444 vel 1445. Sed iam anno 1443 ut effractarius criminatur; die 4 Ianuarii 1450 (si delatoribus credimus) cum aliis malefactoribus interficere voluit ducem Buckinghamensem; die 25 Maii eiusdem anni domum cuiusdam Hugh Smyth in oppido Monks Kirby effregit et uxorem stupravit, rursusque mense Augusto eandem rem fecit; et mensibus Iunio et Iulio anni 1451 boves e pagis Cosford et Caludon deduxit.
Igitur die 23 Iulii 1451 in vincula coniectus est, et ab hoc tempore usque ad mortem interdum in carcere iacebat, interdum fugitivus est. Licet anno 1462 ut equitem se iuveni comiti Warwicensi adsociavisse qui in Northumbriam exercitum duxit pro rege Eduardo IV; anno 1468 regem ei veniam dare ob crimina recusavit. Mortuus est Thomas Malory die 14 Martii 1471 et in ecclesia iuxta carceri Newgate sepultus est. Sic anno 1469 opus ultimum de morte regis Arthuri concluserat:
I praye you all, jentylmen and jentylwymmen that redeth this book of Arthur and his knyghtes from the begynnyng to the endynge, praye for me whyle I am on lyve that God sende me good delyveraunce, and whan I am deed, I praye you all praye for my soule. For this book was ended the ninth yere of the reygne of King Edward the Fourth, by Syr Thomas Maleoré, knyght, as Jesu helpe hym for hys grete myght, as he is the servaunt of Jesu bothe day and nyght.– Thomas Malory, The Tale of the Death of King ArthurVobis omnibus preco, viris necnon feminis qui hunc librum ab initio usque ad finem legerint: pro me vivente oratis ut Deus mihi bonum effugium det; post mortem pro animo meo oratis. Hunc enim librum consummavit anno nono regis Eduardi quarti dominus eques Thomas Maleoré: sic Iesus eum per virtutem suam adiuvet, qui diu noctuque Iesu servus est.― convertit Vicipaedia
Opera
[recensere | fontem recensere]Opus Thomae Malory usque ad saeculum 20 cognitum est ob editionem Gulielmi Caxton anno 1485 editam. Ibi in libros 21 ab editore ipso dividitur. Sed anno 1934 liber manu scriptus repertus est in bibliotheca Collegii Wintoniensis in quo scripta Malory cum meliori fidelitate redduntur. Ad finem huius voluminis legimus de "opere toto regis Arthuri equitumque nobilium" et de libro ultimo cui scriptor ipse nomen dedit "mortis Arthuri":
Here is the end of the hoole book of Kyng Arthur and of his noble knyghtes of the Rounde Table, that whan they were holé togyders there was ever an hondred and forty. And here is the ende of the Deth of Arthur.– Thomas Malory, The Tale of the Death of King ArthurExplicit opus totum regis Arthuri nobiliumque eius tabulae rotundae equitum, qui in uno loco coacti semper centum et quadraginta fuerunt. Explicit liber Mortis Arthuri.― convertit Vicipaedia
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vinaver (1954) pp. v-vi.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- sacred-texts.com: Le morte Darthur
- Anniina Jokinen: De Thoma Malory apud luminarium.org
- Societas Thomae Malory dicata
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- P. J. C. Field, The Life and Times of Sir Thomas Malory. Woodbridge: Boydell and Brewer, 1993 (Paginae selectae apud Google Books)
- G. L. Kittredge, "Who was Sir Thomas Malory?" in Studies and Notes in Philology and Literature vol. 5 (1896) pp. 85-106.
- Sir Thomas Malory, Le morte Darthur. Londinii: Gulielmus Caxton, 1485.
- Malory: Works ed. Eugène Vinaver (Londinii: Oxford University Press, 1954) pp. v-xi.
- Eugène Vinaver, "Sir Thomas Malory" in Roger Sherman Loomis, ed., Arthurian Literature in the Middle Ages: a collaborative history (Oxonii: Clarendon Press, 1959. ISBN 0-19-811588-1) (Anglice) pp. 541-552