Titus Tatius
Titus Tatius fuit mythicus Sabinorum rex,[1] qui cum Romulo, raptarum virginum Sabinarum vindicandarum causa, bellum gessit ac postea, per easdem Sabinas mulieres iam matres factas regi Romano reconciliatus, particeps regni Romae fuit aequo iure cum Romulo. Tribus Romana Titiensium ex eius nomine vocari tradita est; num quid veri illis fabulis subsit dubitari iure potest.
De caede Titi Tatii
[recensere | fontem recensere]Sed post aliquot annos[2] ob necem legatorum Laurentium a familiaribus suis factam, Lavinii occisus est a propinquis eorum indignantibus quod sontes sciens tueretur. Etsi funere publico eum dignatus est, nec vindicasse eius mortem nec multum luxisse dicitur Romulus, quamquam "concors regnum duobus regibus"[3] ad hoc tempus fuerat.
De successione
[recensere | fontem recensere]Tatio mortuo, Romulus solus quidem reliquam vitam regnavit; si Plutarcho tamen credimus[4], Tatia, filia unica Titi Tatii, Numae Pompilio (Romulo successori) nupserat atque cum eo Curibus vixerat. Iam mortua erat Tatia cum Numa rex electus esset, sed successionem regum Romanorum ab historicis traditam diligenter inspicienti constat regnum a socero ad generum transire solere: qui mos imperii per feminas tradendi[5] fortasse Etruscus fuit quoniam in iure Romano posteriore nullum vestigium matriarchiae huiusmodi invenitur.
De deis a Tatio Romam invectis
[recensere | fontem recensere]Apud historicos Romanos Sabini, cum viri severi et strenui, tum etiam pii religiosique habebantur : itaque ante Numam (secundum regem Sabinum qui conditor religionis Romanae vulgo habetur), Tatius plures cultus introduxisse atque aras posuisse dicitur, quos Varro nobis ita enumeravit[6] : Ops, Flora, Veiovis, Saturnus, Sol, Luna, Volcanus, Summanus, Larunda, Terminus, Quirinus, Vortumnus, Lares, Diana et Lucina. Alioqui Varronem, qui et ipse Reatinus (id est Sabinus) erat, partes Sabinorum in historia Romana amore patriae ampliare voluisse nonnulli eruditi moderni suspicati sunt. Collegium sacerdotum quoque ab hoc rege Sodales Titii nominatum est, qui sacra propria Sabinorum faciebant[7].
De effigie Titi Tatii in denariis Romanis
[recensere | fontem recensere]Anno 89 a.C.n. (vel circiter) triumvir monetarius Lucius Titurius Sabinus (ut cognomen optime indicat, e Sabinis gens Tituria orta erat) denarios[8] feriri iussit caput barbatum et palmam ex una parte praebentes cum titulo SABIN et nonnumquam (non in omnibus exemplaribus) monogrammate e litteris T et A composito. In aversa parte variae scenae expressae sunt: in alteris denariis duo milites duas feminas rapientes videntur: de raptu Sabinarum agitur; in alteris Tarpeia scutis militum Sabinorum obruitur. Unde numismatistae norunt TA Tatium notasse atque caput primi regis Sabini in illis nummis conspicuum esse, fortasse ad exemplum statuae huius regis in Capitolio positae fictum[9].
Praeter originem Sabinam similitudo quoque nominis gentilitii Tituri cum Tito (confer tribum Titiensem dictam) monetarium ad hunc typum eligendum impellere potuit. Fortasse etiem tempore Belli Socialis cives Romanos ad civitatem cum sociis Italicis communicandam hortari cupiebat, admoto exemplo duorum primorum regum qui populos suos in unum commiscendo rem Romanam nascentem corroboraverant.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Appianus, liber Regius fragm. III-V
- Cicero, libro secundo de Republica, capitulis septimo et octavo (12-14).
- Dionysius Halicarnassensis, libro secundo Antiquitatum Romanarum 36(3)-53.
- Plutarchus, Vita Romuli capitulis XVII-XXIII.
- Propertius libro quarto Elegiarum carmine quarto.
- Strabo, Geographica V.3.1-2
- Titus Livius libro primo Ab Urbe condita, capitibus X-XIV.
- Varro de Lingua latina libro quinto capitulis 51, 55 et 74.
Si vis plura legere...
[recensere | fontem recensere]- Iacobus Poucet, Recherches sur la légende sabine des origines de Rome. Lovanii, 1967. (Recueil de travaux d'histoire et de philologie de l'Université de Louvain. 4e série ; fasc. 37)Hic recensionem criticam legere potes
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Curibus oriundus erat.
- ↑ Quinto anno regni sui secundum Plutarchum.
- ↑ Titus Livius.
- ↑ Vita Numae III,8 et XXI,1.
- ↑ P.M. Martin, L'idée de royauté à Rome I Des origines au consensus républicain, 1992, pp26-27 et 117.
- ↑ LL V,72.
- ↑ Tacitus, Ann. I,54.
- ↑ Crawford 344/1 et 2. Babelon, Tituria 1-5.
- ↑ Plinius, NH XXXIV (11) 22-23. Archaeologus Filippo Coarelli hanc statuam ad quartum saeculum a.C.n. refert (L'art romain des origines, 2011, pp. 181–182).