Urbanus I
Obitus: 19 Maii 230, 23 Maii 230; Roma
Patria: Roma antiqua
Pontificatus
Urbanus (natus ex Urbe; mortuus 239), sanctus ab ecclesia dictus, fuit Romae episcopus. ab anno 222 usque ad annum 230. Venit ad mare? anno in quo Heliogabalus occideretur, Alexandro Severo imperatore regnante.
Vita
[recensere | fontem recensere]Urbanus episcopus Romae electus est anno 222, post Calixtum Primo, mortuo iacto per fenestram in seditione in Christianos. Septimus decimus papa habetur in indice paparum Ecclesiae Catholicae Romanae.
Quiete autem confert cum imperio Romano. Novus enim princeps, Severus Alexander benignus erat in Christianos. At tamen, querela cum Hippolyto adhuc ecclesiam Catholicam contaminat et perdurat usque ad Pontianum, pontificem maximum sequentem.
Decrevit ut vasa sacra essent argentea, et viginti quinque pateras hoc metallo benedexit parochiis Romae. Iussit ut dona stipesque ecclesiae data solum pauperibus cultuque divino usae essent.
Sancti sui temporis
[recensere | fontem recensere]Eusebius in historia sua eum notat et nominatur in inscriptione in Coemeterio Callisti, sed pauca nota sunt de eius vita. Breviarium Ecclesiae Catholicae de eius multis conversis loquitur, inter quos sunt Valerianus, maritus Sanctae Caeciliae,fraterque Tiburtii, et profert eum pati martyrium et sepultum esse in Coemetario Paetextati.
Cultus
[recensere | fontem recensere]Urbanus in Germania dicitur patronus vindemiarum: ecclesia autem et principes saepius intervenerunt in medio aevo ne haec devotio modum excederet.Populus orabat eum in tempestatibus et contra dolores artuum et ebrietatem. Sanctus Urbanus est patronus, in aliquibus locis, e.g. urbis Mosae Traiecti, archidioecesis Toletanae, dioecesis Trecensis, et archidioecesis Valentinae.
Dies feriae est 25 Maii.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Fontes Latinae de papis usque ad annum 530 (Papa Felix IV)
- Decretum de communi Vita et Oblationibus Fidelium