(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Zsolt Nagy - Vicipaedia Jump to content

Zsolt Nagy

E Vicipaedia
Zsolt Nagy

Zsolt Nagy (natus die 21 Iunii 1971 Novi Fori Siculorum) vir publicus Dacoromanicus e populo Hungarica est.

Postquam scholam finivit, Nagy apud Universitatem Technicam Claudiopolitanam ad usque annum 1995 informaticae industriali studebat.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Nagy, sodalis factionis Hungarorum UDMR, a die 29 Decembris 2004 ad usque 30 Iulii 2007 minister communicationis et societatis informaticae in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit. Tum a magistratu se recedere coactus est, quod agrum Cursi publici parvi pretii amicis vendidisset[1]. Anno 2014 qua de causa ad quattuor annos et sex menses carceris damnatus est. Poena autem ad probationem suspensus est[2]. Sed die 27 Ianuarii 2015 summum iudicium eum ad quattuor annos carceris damnavit[3].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ministri communicationis et societatis informaticae Romanici