Adoro te devote, latens Deitas,
Quae sub his figuris vere latitas:
Tibi se cor meum totum subiicit,
Quia te contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur.
Credo quidquid dixit Dei Filius:
Nil hoc verbo Veritatis verius.
In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas;
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro paenitens.
Plagas, sicut Thomas, non intueor;
Deum tamen meum te confiteor.
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.
O memoriale mortis Domini!
Panis vivus, vitam praestans homini!
Praesta meae menti de te vivere
Et te illi semper dulce sapere.
Pie pellicane, Iesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine.
Cuius una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.
Iesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro fiat illud quod tam sitio;
Ut te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae.
Amen
Adoro te devote
Appearance
Precationes christianae
Actus caritatis · Actus contritionis · Actus fidei · Actus spei · Adoro te devote · Agnus Dei · Angele Dei · Angelus Domini · Anima Christi · Ave Maria · Ave Verum Corpus · Benedictus · Corona Divinae Misericordiae · Credo · Deigenitrix · Filiæ mæstæ Jerusalem · Gaude mater Polonia · Gloria Patri · Gloria in Excelsis Deo · Litaniae Sanctorum ·Magnificat · Memorare · Nunc dimittis · Oratio Fatimae · Oratio ad Sanctum Iosephum · Oratio ad Sanctum Michael · Oratio rhythmica · Ordinarium missae · Pange lingua · Pater noster · Regina Caeli · Requiem aeternam · Salve Regina · Signum Crucis · Sub tuum praesidium · Symbolum Apostolicum · Symbolum Nicænum Costantinopolitanum · Tantum ergo · Te Deum · Victimae paschali laudes ·Veni, Creator Spiritus · Veni, Sancte Spiritus