Eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto decemviri cum adissent, renuntiaverunt ieiunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno servandum; et ut novemdiale sacrum fieret et unum diem supplicatio esset; coronati supplicarent; et consul P. Cornelius, quibus diis quibusque hostiis edidissent decemviri, sacrificaret. —Ab urbe conditaTiti Livii[6][7]
class. (ca. 30 p.C.n.)
Neque tamen lippientibus longum ieiunium necessarium est, ne pituita tenuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod levissimum videri potest ex is, quae pituitam faciunt crassiorem; qualia sunt ova sorbilia: si minor vis urget, pulticula quoque aut panis ex lacte. —De MedicinaCelsi[8][7]
saec. I.
Prius tamen haud dubie probabilius, ut messem vindemia, fructum deinde vineaticum fetura pecoris excipiat, et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maestitiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur. —De re rusticaL. Iunii Moderati Columellae[9][7]
Ieiunium est parsimonia victus abstinentiaque ciborum, cui nomen est inditum ex quadam parte viscerum tenui semper et vacua, quod vulgo ieiunum vocatur. Unde ieiunii nomen creditur derivatum, quod sui inedia viscera vacua et exinanita existant. Ieiunium autem et statio dicitur. —Etymologiarum libri XXIsidori Hispalensis[10][7]
Latinitas humanistica
saec. XIV.
Et delectare et fruere, si nil melius nosti; si nil peius, pudeat more pecudis pabulo gaudere aut reconditorium ferculorum fieri et suum dolio munus eripere; denique sic habeto, non posse te hanc quam probas vitam diu pati: fastidio est vicina satietas, ieiunium cibos condit. —De remediis utriusque fortunePetrarcae[11][7]
Fontes
↑ 1.01.11.21.31.4Aegidius [Egidio] Forcellini, Lexicon Totius Latinitatis (Editio Quarta: Bononiae, Patavii) Tom. II, p. 957 — “JEJŪNĬUM, ĭi, n. 2. (jejunus)”
↑ 2.02.1Freund, Wilhelm (1806-1894). Grand dictionnaire de la langue latine … (Editio Prima: Paris, 1883-1929) Tom. II, p. 299 — “jējūnĭum, i, n. [jejunus]”