|
IOANNIS PAULI II SUMMI PONTIFICIS
EPISTULA APOSTOLICA
EGREGIAE VIRTUTIS
Ad perpetuam rei memoriam
1. Egregiae virtutis viri Cyrillus et Methodius iam mentibus
animisque omnium iterum subeunt hoc anno, in quo bini saeculares rerum eventus
accidunt omnino insignes. Simul enim annus centesimus abit ex quo Litterae
Encyclicae “Grande Munus”, die XXX Septembris, anno MDCCCLXXX, promulgatae
sunt, quibus nimirum Leo XIII, Pontifex ille magnus, post horum virorum
personas atque industriam apostolicam in cunctae Ecclesiae memoriam revocatam,
Liturgicam illorum celebritatem instituit, et in Calendario Ecclesiae
catholicae inscribi iussit; simul XI centenarius dies incidit Litterarum “Industriae
Tuae”, a Decessore Nostro Ioanne VIII Principi Svatopluk mense Iunio
datarum, anno DCCCXXX, quibus videlicet usus Slavicae linguae in sacra
Liturgia et laudabatur et suadebatur, “ut in eadem lingua Christi Domini
Nostri praeconia et opera” enarrarentur.
Cyrillus autem et Methodius fratres, Graeci, Thessalonicae
nati, ea nempe in urbe, in qua beatus Paulus et degit et operatus est, ab
usque suae vocationis initio arctas rationes institutionis spiritualis
ingeniique culturae cum Patriarchali Ecclesia Constantinopolitana susceperunt,
tum temporis liberalissimis studiis affluente, ac missionali labore operosa,
in eiusque altiore doctrinarum sede formati sunt. Uterque vero Monachorum
vitae institutum ceperunt, ea tamen lege atque consilio, ut una cum officiis
Religiosae professionis, etiam fidei propagandae studium coniungerent. Cuius
profecto studii documentum dederunt in evangelizatione Cazarorum, in
Chersoneso Thracica, quam secuta est, opus illorum praecipuum, sacra in Magnam
Moraviam expeditio, inter populos, qui tum paeninsulam Balcanensem incolebant
atque partes Danuvii fluminis, rogatu scilicet Moravi Principis Roscislavi,
qui Imperatorem Ecclesiamque Constantinopolitanam id poposcerat. Ut vero illi
necessitatibus apostolici muneris parerent apud eos populos, divinas Litteras
in illorum linguam verterunt, qua in sacra Liturgia et in erudienda gente
uterentur. Ita factum est, ut fundamenta cultus humani eorum populorum in
proprio ipsorum sermone iacta sint. Iure ergo ac merito iidem habentur non
modo Slavorum Apostoli, sed etiam culturae patres gentium omnium illarum ac
nationum, quibus sane haec prima linguae Slavicae monumenta ea sunt, ad quae,
tamquam ad principium et fontem, reliquae omnes posteriorum aetatum litterae
revocentur oportet.
Cyrillus autem et Methodius ministerium suum missionale sic
egerunt, ut sive cum Ecclesia Constantinopolitana conspirarent, a qua missi
essent, sive etiam cum Romana Petri Sede, quae eos confirmavisset, quasi in
signum unitatis Ecclesiae, quae tali eorum vitae atque industriae tempore
nullam divisionis vicem subierat Orientis et Occidentis, tametsi incensae tunc
graves contentiones Romae cum Constantinopoli erant.
Romae autem Cyrillus atque Methodius a Summo Pontifice et ab
Ecclesia Romana honorifice excepti sunt; a quibus est etiam illorum opera
apostolica et probata et fulta, vel quod attinet ad usum linguae Slavicae in
sacra Liturgia, quem ipsi morem induxerant, nonnullis in Occidente
refragantibus. In Urbe autem Cyrillus morte lumina clausit (die nempe XIV
Februarii, anno DCCCLXIX), atque ibidem inhumatus est, in ecclesia S.
Clementis; Methodium vero, cum Archiepiscopum antiquae Sedis Sirmiensis
constituisset, misit Summus Pontifex in Moraviam, ut opus apostolicum divino
olim susceptum consilio ibi loci continuaret: quod sane summo studio
fortissimoque animo una cum discipulis prosecutus est in populo, ad usque suae
vitae finem (die VI Aprilis, anno DCCCLXXXV).
2. Iamvero centum abhinc annos Leo XIII, Pontifex Maximus,
datis Litteris Encyclicis “Grande Munus”, immortalia Sanctorum Cyrilli
atque Methodii merita in evangelizatione Slavorum in memoriam universae
Ecclesiae revocavit. Quandoquidem autem hoc anno Ecclesia MD exactum annum
agit ob ortu S. Benedicti, quem quidem Paulus VI, Venerabilis Decessor Noster,
anno MDCCCCLXIV, Europae Patronum dedit, visum est hanc Europae protectionem
apertiore in luce collocari, si egregio huius sancti Patriarchae Occidentis
operi, praecipua etiam Cyrilli atque Methodii fratrum merita coniungerentur.
Quod profecto multae causae suadent, ab historia tum antiqua tum recenti
profluentes, eaeque fundamentum habentes tum theologicum et ecclesiale, quod
dicunt, tum etiam litterarium in nostrae Europaeae continentis historia. Qua
re, antequem hic annus, redintegrandae S. Benedicti memoriae sacer, abeat, iam
saeculo expleto Encyclicarum Litterarum Leonis XIII incidente, optamus ut
allatae causae per has Litteras magnificentur, quibus placuit SS. Cyrillum et
Methodium compatronos Europae renuntiari.
3. Si enim Europam geographice atque in universum consideres,
ad eam efformandam duo, ut ita dicamus, potissimum coierunt christianarum
traditionum genera, quibuscum etiam natae sunt duae humani cultus formae seu
species, diversae quidem, quarum tamen altera alteram complet. Etenim si S.
Benedictus, cuius auctoritas non solum in Europa, maxime Occidentali ac Media,
obtinuit, sed per Benedictina domicilia etiam in aliis terrae partibus
floruit, quasi caput fuit eius culturae quae Roma, id est a successorum ipsius
Petri Sede, manavit, at sancti fratres, Thessalonica profecti, primo quidem
antiquam Graecorum sapientiam in medium protulerunt; deinde momentum Ecclesiae
Constantinopolitanae, quod esset, atque traditionis Orientalis ostenderunt:
quae sane tamquam insculpta penitus haeret in pietate atque cultu populorum
atque nationum ad orientem solem vergentium continentis Europaeae.
Quoniamque hodie, post tot saeculorum discidia Ecclesiarum,
inter Orientem et Occidentem, Romam atque Constantinopolim, iam inde a
Concilio Vaticano II plurimum profectum est ad plenam communionem, renuntiatio
SS. Cyrilli atque Methodii tamquam Europae compatronorum una cum S. Benedicto,
videtur omnino horum temporum signis respondere; maxime si hoc anno fiat, in
quo utraque Ecclesia, Catholica videlicet et Orthodoxa, eam itineris partem
ingressae sunt, in qua de summa rerum decernant, post initum dialogum in
Insula Patmos, ob memoriam, ut fert traditio, beati Ioannis Apostoli et
Evangelistae celebri. Nam eo etiam tendit haec declaratio, ut hoc tempus
faciat in futuras aetates memorabile.
Ceterum haec renuntiatio eo etiam spectat, ut cognoscant
aequales nostri quam praemineat Evangelii annuntiatio, a Christo Iesu
Ecclesiis crediti, ob quod propagandum hi fratres Slavorumque Apostoli
tantopere sudaverunt. Scilicet evangelicus nuntius via fuit idemque causa,
quibus varii nascentis Europae populi in vicem sese cognoscerent atque in unum
coalescerent. Qua re et patrimonium commune constituit tum pietatis tum
humanitatis, quod et Europae hodiernae transmisit.
4. Quare id est in votis: fore ut, benignissima SS. Trinitatis
misericordia atque intercessione Dei Matris omniumque Sanctorum, iam omne quod
Ecclesias, et populos, et nationes dividit, dilabatur; atque traditionum
cultusque formarum diversitates documento potius sint mutui illius
complementi, quod communes animorum divitiae invexerunt.
Conscius autem animus harum religiosarum divitiarum, quae
diverso sane tramite in patrimonium singularum nationum continentis Europaeae
cessit, id efficiat ut nostra aetas in debito obsequio iustorum iurium
ceterarum nationum et in quaerenda pace perseveret; neque abstineat, quin
communi omnium bono, atque futuris hominum casibus universi orbis terrarum
prospiciat.
Itaque certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
apostolicae potestatis plenitudine harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Sanctos Cyrillum et Methodium totius Europae apud Deum caelestes Compatronos
constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis
Liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Pax hominibus
bonae voluntatis!
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub Anulo Piscatoris, die
XXXI mensis Decembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
Copyright © Libreria Editrice Vaticana
|