|
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
UT CLARIFICETUR*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE SANCTISSIMO
NOMINI IESU CAEBUAE DICATAE CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Ut clarificetur nomen Domini
Nostri Iesu Christi» (II Thess., 1, 12), convertit ad se fidelium animos
templum Caebuanum, antiquitate insigne, arte commendatum, religione clarissimum.
Quaemadmodum nunc conspicitur, fuit quidem anno MDCCXL excitatum, tamen
subsecutum est sacras aedes prius ibidem exstructas. Quarum prima est utique
digna, quae memoretur, siquidem ante quattuor saecula, anno videlicet MDLXV,
Evangelii praecones, nominatim Andreas de Urdaneta, ex Ordine Sancti Augustini,
«magno vir ingenio, auctor prosapiae apostolorum», ut ait Pius Pp. XII,
Decessor Noster (cfr. Nuntium radioph. V Dec. MCMLIV; A. A. S. XLVI,
1954, p. 719), postquam Caebuanam terram attigerunt, eo in loco, ubi venustum
simulacrum Iesu Infantis, in priore expeditione advectum, reppererant, catholici
cultus et pietatis sedem aedificarunt. Quae, Nomini Iesu sacra, mater et caput
exstitit omnium ecclesiarum Insularum Philippinarum. Profecto his nova tunc
aetas, christiana scilicet, est orta, quae, ad religionem remque civilem quod
attinet, maximas attulit utilitates et incrementa. Praedictum vero templum,
quo Caebua nunc ornatur, est opere nobile, utpote cum egregias architectandi
rationes, praesertim genus structurae quod barocum et coloniarum proprium
vocant, praeferat, molis amplitudine sit spectabile, marmore aliisque rebus
pretiosis renideat. Anno MCMXLI publicis monumentis Nationis Philippinarum
Insularum merito accensum, his temporibus, instante sollemni celebratione
quarti expleti saeculi a Fide christiana invecta, haec ecclesia ex parte est
eleganti manu refecta novoque aucta splendore. Eadem vero dilaudatur non solum
quia artis studiosi et historici habent quod admirentur, sed etiam ac quidem
potissimum, quia praecipuum est pietatis domicilium, qua catholicus populus
earundem Insularum inflammatur. Ex tota enim Natione fideles turmatim eo
accedunt, ut Iesum Infantem, religiose ibidem propositum, impensis colant
obsequiis et munera impetrent superna; scilicet ad fontem, unde olim vitam
acceperunt et continenter possunt haurire, alacres et perfrequentes solent
venire. Ad eos igitur transferri queunt haec verba Sancti Augustini, quibus
sensus animi sui, caritate saucii, Deo aperuit: «nomen Salvatoris mei, Filii
tui, in ipso adhuc lacte matris tenerum cor meum pie biberat et alte retinebat»
(Confess. III, 4, 8; PL 32, 686). Est denique commemorandum in
eiusdem templi officiis religiosos sodales, qui ab illo Episcopo Hipponensi et
Ecclesiae lumine appellationem traxerunt, sufficientes numero sedulo versari. Ad
amplificandam autem dignitatem inclitae huius aulae Iesu Infantis, Venerabilis
Frater Iulius Rosales, Archiepiscopus Caebuanus, ac dilectus Filius Lucianus
Rubio, Prior Generalis Ordinis Sancti Augustini, Nos rogaverunt, ut ei Basilicae
nomen et ius tribueremus. Quibus precibus paterno libentique animo
obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Caebuanam ecclesiam Sanctissimo Nomini Iesu
dicatam ad honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus
ac privilegiis, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Aprilis, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 576-577
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|