Beschreibung
34 S. Aus der Bibliothek von Prof. Wolfgang Haase, langjährigem Herausgeber der ANRW und des International Journal of the Classical Tradition (IJCT) / From the library of Prof. Wolfgang Haase, long-time editor of ANRW and the International Journal of the Classical Tradition (IJCT). - Buchdeckel weist Flecken und Verschmutzungen auf, Broschur leicht gebogen, Seiten leicht stockfleckig. - Rede an der Universität Marburg zum 30. Geburtstag von Friedrich Wilhelm I. (1802-1875), Kurfürst und Landesherr von Hessen, Sohn von Wilhelm II. / In iis quae nuper indicendorum Augustissimi Electoris natalium causa de vestigiis institutorum veterum, imprimis Atticorum, per Platonis de Legibus libros indagandis disputavimus, et alia multa spatii temporisque angustiis coacti aut negleximus aut leviter tantum atque in transcursu attigimus, quo olim fortasse majore otio et cura redire licebit; gravissimum autem locum, qui est de jure domestico et familiari, ita distulimus, ut integrum propediem nos tractaturos esse polliceremur. Sperabamus enim fore, ut hoc quoque anno Serenissimi Principis, cui ab Augustissimo Patre imperii habenae commissae sunt, natales debita cum gratulatione ac pietate celebrandi redirent; quem quum Divini Numinis clementia ad hunc usque diem salvum sospitemque videre contigerit, faustissima occasione ad id quod promisimus persolvendum uti non detrectabimus. Quoniam autem in singulari hoc argumento latius exspatiari licet, non in eo modo consistemus, ut jus Atticum ex Platone illustremus, sed omnino Platonis leges, quae quidem ad familias regendas et successionem in bona defunctorum pertinent, succincta enarratione comprehendemus; quo facto etiam similitudines aeque ac discrimina, quae illis cum reliquis veteris Graeciae institutis intercedunt, sponte sua prodibunt. la Gewicht in Gramm: 550. Bestandsnummer des Verkäufers 1177956
Verkäufer kontaktieren
Diesen Artikel melden