(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Laophorium - Vicipaedia

Laophorium[1] (-i, n.) seu laophorum[2] (Graecice: λεωφορείο) seu coenautocinetum[3] est vehiculum quo homines seu per urbem seu inter urbes vehi possunt, quod omnibus placet.

Laophorium Nederlandicum.

Mansiones laophoriorum appellantur spatia ubi laophoria consistunt ut convectores vehiculum ascendere et descendere possint.

Historia

Anno 1826 Namneto in urbe Francica, praefectus secretus lineam? transitus inter vicum suburbanum suum et oppidum ferentem instruxit. Paulo post lineae autocinetorum laophororum tota in Francia instructae sunt, sicut et in Britannia et in Civitatibus Foederatis Americae.

Exempla

 
Laidlaw laophorium scholare.

Laophorium scholare

Laophorium scholare est laophorium quo discipuli ad et ab ludo ire possunt.

Laophorium duorum tabulatorum

 
Laophorium duorum tabulatorum per vias Londinii movet.

Hoc laophorium duo habet tabulata ut plures hominum vehantur.

Nexus externus

  Vicimedia Communia plura habent quae ad laophorium spectant.

Notae

  1. Glossarium interretiale Anglico-Latinum.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. Glossarium interretiale Anglico-Latinum.