Tympanum
Tympanum[1] (Graece τύμπανον) est instrumentum musicum membranophonum.[2] Summum tympanum in una saltem pellicia aut facticia membrana cylindro obtenta consistit, quae aut manibus aut virgulis pulsari potest. Imo autem tympano pars resona aliquanto graviore tono esse solet.
![](https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/2a/DrumMozartRegiment.jpg/220px-DrumMozartRegiment.jpg)
![](https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/d8/Bongo.jpg/220px-Bongo.jpg)
![](https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/e2/Tambores-El-Power.jpg/220px-Tambores-El-Power.jpg)
Ex antiquissimis et longe lateque diffusis orbis terrarum instrumentis tympani lineamenta principalia per complura milia annorum eandem formam conservaverunt.[3]
De tympanis traditionis agro-pastoralis Italiae
recensereIn agropastoralibus Italiae medio-meridianae moribus, parvum tympanum invenitur corona lignea constitutum, super quam pellis tenditur. Circum coronam ligneam tintinnabula adesse possunt ad adiuvandum ac augendum sonitum. Ei nomen est: tamburello.[4] Solito tamburello instrumenta comitatur in saltationem[5]: utriculum (Italiane zampogna), parvum mobile organum folle (Italiane organetto[6]) sed etiam solam vocem in cantu.
Usui est etiam tympanum tritum,[7] cui nomina multa sunt ex regionibus: in Aprutio, vurra-vurrë, battafochë, vurriconë, et rubbcò; in Molisia, bufù[8]; in Campania, putipù aut caccavella ; in Lucania, cupa-cupa; in Bruttio et Sallento, cupi-cupi, zucu-zucu, et alia. Tympanum tritum ex tympano constat, cuius in medio membranae hasta attollitur. Ad sonandum instrumentum manus, aqua madefactae, confricant hastam, quae vibrationem suam in tympani pellem transmittit.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Liv. 39.10.7; Curt. Alex. 8.14.10; Plin. Nat. 5.7.
- ↑ Grove II (2001) 5: 638–649.
- ↑ Grove II (2001) 4: 638–649.
- ↑ In Marchiis regione videtur usui fuisse etiam tympanum sine membrana, vocatum: cembera.
- ↑ Exemplum paulum instrumentorum iunctorum "tamburello" in tarantella.
- ↑ In Latinum vertere possimus: organellum.
- ↑ Exemplum tympani triti, www.youtube.com.
- ↑ De quo vide: M. Gioielli, "Il bufù. Appunti sulla tradizione del tamburo a frizione nel Molise," in Utriculus, Aprili-Iunio 1996.
Bibliographia
recensere- Grove II = New Grove Dictionary of Music and Musicians ed. Stanley Sadie.
- Peinkofer, Karl, & Fritz Tannigel (1969) Handbuch des Schlagzeugs: Praxis und Technik. Mainz: Schott.