(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Abel - Vicipaedia Jump to content

Abel

E Vicipaedia
Abel, Theophanis Graeci opus tectorium

Abel (Hebraice ‏הבל‏‎, Graeceβべーたεいぷしろんλらむだ) est filius secundus Adami et Evae hominum principum in Biblia et Alcorano. Cain ei frater natu maior fuit et Seth natu minor. Sic de fato Abelis liber Genesis narrat:

2 ... Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
6 Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
7 nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
9 Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?