(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Media America - Vicipaedia Jump to content

Media America

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de America Media)
Media America in tabulis geographicis descripta.

Media America[1] sive America Centralis[2] (Hispanice América Central) est regio ad meridiem Americae Septentrionalis sita, quae civitates Guatimaliam, Belizam, Honduriam, Salvatoriam, Costaricam, Panamam plus minus complectitur. Quae regio terrestris, angusta sicut isthmus, Americam Septentionalem cum America Australi coniungit. Talis regio, cui interdum certae Mexici partes quoque ascribuntur, Mesoamerica nomine Graecolatino ab archaeologis aliisque anthropologis appellari solet.

  1. "Mediam Americam duo magna imperia complectebantur ...": Georgius Hornius, Ulyssea. Lugduni Batavorum, 1671 (p. 27 apud Google Books). "Aequatorem ... terrestrem, per mediam Americam, Africam et insulas Indicas transeuntem ...": Erhardus Weigelius, Cosmologia. Ienae, 1695 (p. 17). "Vicinia montium ignivomorum mediae Americae ...": Carolus Linnaeus, Systema naturae. Lugduni, 1796 (vol. 3 p. 384)
  2. Testacea novissima insulae Cubanae et Americae Centralis (1849) apud Internet Archive

Nexus interni