Constans structurae subtilis
Constans structurae subtilis | |
---|---|
Dimensiones | Nulla dimensio |
Magnitudo | 0.0072973525693 (vel ∼ 1⁄137.035999084) |
Constans structurae subtilis[1] vel constans Sommerfeldiana (
Quantitas est numerus simplex sine dimensionibus(en)(d) – ergo e nullo peculiari systemate mensurae dependet – et secundum formulam 4𝜋
Quantitati constanti circa una centensima tricensima septima pars congruit, vel 0.0072973525693 ≃ 1/137.035999084 (incertitudine fere 1.5 × 10−10).[2] Physici nesciunt cur numerus sit talis et non alius,[3] sed plures modos noscunt ut eius valorem metiantur.
Definitio
[recensere | fontem recensere]Per alias constantes primarias definita, sic
ubi
- e est onus electricum elementare (i.e. onus protonis vel electronis)
- h est constans Planckiana
- ħ est constans Planckiana minuta, i.e. ħ = h/2𝜋
- c est celeritas lucis
ε 0 est constans electrica
Post reformationem unitatum primariarum systematis metrici anni 2019(en)(d), sola quantitas hic numerata quae definitione exacta caret (i.e. per experimenta metienda est) est constans electrica (
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Mohr, P. J.; Taylor, B. N.; Newell, D. B. (2019). "Fine-structure constant". CODATA Internationally recommended 2018 values of the fundamental physical constants. National Institute of Standards and Technology
- ↑ Feynman, R. (1985). QED: The Strange Theory of Light and Matter. Princeton University Press. p. 129. ISBN 978-0-691-08388-9