(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Fridericus Fröbel - Vicipaedia Jump to content

Fridericus Fröbel

E Vicipaedia
Wikidata Fridericus Fröbel
Res apud Vicidata repertae:
Fridericus Fröbel: imago
Fridericus Fröbel: imago
Nativitas: 21 Aprilis 1782; Oberweißbach
Obitus: 21 Iunii 1852; Marienthal
Patria: Schwarzburg-Rudolstadt

Familia

Coniunx: Louise Fröbel

Memoria

Sepultura: Schweina

Fridericus Gulielmus Augustus Fröbel (Oberweißbach in Circulo Saalfeld-Rudolstadt 21 Aprilis 1782; Bad Liebenstein-Marienthal 21 Iunii 1852), discipulus Ioannis Henrici Pestalozzi, fuit paedagogus Germanicus. Die 28 Iuni anno 1840 primum Kindergarten ('hortum liberorum', vel paedotropheum) Albimontii condidit, cuius ratio educationis per ludus et hortum est.

Fridericus Fröbel natus est in Oberweißbach in principatu Schwartzburgensi-Rudolphopolitano in Thuringia. Pater eius, qui anno 1802 exspiraverit, praelatus paroeciae Lutheranae erat. Magni momenti in educatione Fröbel fuerunt fides Lutherana et ecclesia. Oberweißbach est in pago in Silva Thuringiensi ob herbas pharmaceuticas noto.

Matre defuncta Fröbel Ilmenaviam ad avunculum venit anno 1792. Anno 1797 Hirschberg ad Salam rei saltuariae studebat. Ab anno 1799 Ienae studia incohavit. Quae terminari non potuerunt pecunia deficiente.

Praecursor ei habetur Ioannes Fredericus Oberlin, parochus Alsatiensis. Ad Bad Blankenburg institutum est museum pro isto viro.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Fröbel spectant.