Kemijärvi
Appearance
Kemiiarvi[1] (Finnice et Suecice Kemijärvi; Linguā Samicā Septentrionali Giemajávri) est commune Finnicum fere 8 000 hominum (anno 2014) in Lapponia provincia situm. Communia vicina sunt Pelkosenniemi, Salla, Posio, Rovaniemi quorum longe maximum numero incolarum est Rovaniemi fere 61 200 hominum (anno 2014).
Nomen Kemijärvi duobus ex partibus consistit, quarum prima Kemi nihil Finnicā hodiernā significat, sed in pluribus nominibus Lapponicis invenitur. Järvi autem lacum significat. Nomina Finnica saepe hoc modo ex nominibus pluribus formantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Acta Soc. pro Fauna et Flora Fennica ubi dicitur "(...) in Kuolajarvi, Kemijarvi, Sodankyla et ad flumen Ivalojoki in Inar (...)".