Provincia Spaniae
Appearance
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica. |
Provincia Spaniae[1] fuit territorium Iberiae, a Byzantinis creatum anno 552, cum Athanagildus Iustiniano auxilium petivit.
Historia
Historia Gothorum Isidori Hispalensis dixit:
- Athanagildus regnum quod invaserat tenuit ann. XIV. Hic cum iamdudum sumpta tyrannide, Agila[ne]m regno privare conaretur, militum sibi auxilia ab imperatore Iustiniano poposcerat, quos postea submovere a finibus regni molitus non potuit. Adversus quos hucusque conflictum est. Frequentibus antea praeliis caesi, nunc vero multis casibus fracti atque finiti.
Liuvigildus et Recaredus in hac provincia intraverunt, sed repulsi sunt a copiis Byzantinis. Tandem Suintila anno 624 ultima praesidia Byzantinorum cepit.
Territoria
Provincia Spaniae composita est a variis urbibus, summa sunt Onoba, Gades, Assidonia, Calpe, Septa, Malaca, Granata, Carthago Spartaria (caput provinciae), Ilici et Dianuim. Insulae Balearicae quoque Byzantini acceperunt. Quod copiae Byzantinorum parcae erant, Byzantini urbes munivierunt et strenissimos praesidios aedificaverunt.
Fontes
- ↑
Latina Byzantinorum saeculi VI "Spania" dicit, non "Hispania".