Libri Regum
Nebiim (prophetae) in Thanach | |
---|---|
prophetae priores | |
ספר יהושע | Liber Iosue |
ספר שופטים | Liber Iudicum |
ספר שמואל | Libri Samuelis |
ספר מלכים" | Libri Regum |
prophetae posteriores | |
יְשַׁעְיָהוּ | Liber Isaiae |
יִרְמְיָהוּ | Liber Ieremiae |
יְחֶזְקֵאל | Liber Ezechielis |
תרי עשׂר | Duodecim prophetae |
Libri Regum Iudaeorum sunt opus nobis in duabus partibus servatum, in Bibliis hodiernis appellationibus Libro I et II Regum complexum. Hebraice ספר מלכים (sefer melakhim), Graece
Opus saeculo fere VI aut V compositum est. Hunc librum interdum (ut videtur) citat auctor Librorum Chronicorum: e.g. "Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iudae et Israel;" (II Par. 16.11) "Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae" (II Par. 27.7; cf. etiam 28.26, 32.32, 35.26-27, 36.8).
Martinus Noth scientificus Libros Regum ultimam Operis Deuteronomici partem esse arbitratur; quem multi alii scientifici sequuntur. Libri argumentis theologicis explanant, quare Regnum Iudae anno 587 a.C.n. a Nabuchodonosore II, rege Chaldaeorum, expugnata sit, et reditum post Captivitatem Babylonicam confirmant.[1] Libri Regum historiam regnorum Israelis septentrionalis et Regni Iudae a morte Davidis regis incipientem usque ad Iechoniam ex Captivitate Babylonica emissum (fere 960 a.C.n. – fere 560 a.C.n.) dant.
Argumenta
[recensere | fontem recensere]- 1 Reg 1–2. David Salomonem regem constituit
- 1 Reg 3-11. Salomon rex
- 1 Reg 12–13. Segregatio tribuum septentrionalium
- 1 Reg 14–16. Duo regna usque ad Eliam prophetam
- 1 Reg 17 – 2 Reg 1. Narrationes de Elia propheta
- 2 Reg 2-13. Narrationes de Elisaeo propheta
- 2 Reg 14–17. Duo regna usque ad regnum Samariae excisum
- 2 Reg 18–25. Ultimi Regni Iudae anni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sweeney, Marvin (2007). I & II Kings: A Commentary. Westminster John Knox Press. ISBN 978-0-664-22084-6, p. 1.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- A. T. Olmstead, "The Earliest Book of Kings" in American Journal of Semitic Languages and Literatures vol. 31 (1915) pp. 169-214