(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Lac cocois - Vicipaedia Jump to content

Lac cocois

E Vicipaedia
Lac cocois in vitreo pocillo, cum nuce ipsius cocois dimidia.

Lac cocois est lacteus sucus e carne cocois expressus, quae ante in pulverem est trita.

In Asiae terris quae ad meridiem et orientem solem spectant saepe infertur caro cocta variaque holera ex lacte cocois permultis aromatis condito, in quo per longam cocturam mollita sunt. Exempla praeclarissima sunt rendang, quod in Malaesia atque Indonesia maxime apponitur, et kaeng matsaman, quod ad artem culinariam Thailandicam attinet.

Nonnumquam et in potiones mixtas adicitur, ut scilicet in eam quae vulgo piña colada vocatur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]