Nicias
Nicias filius Nicerati, mortuus in Sicilia anno 413 a.C.n., fuit civis Atheniensis quinti saeculi a.C.n. inter clarissimos post Periclem. Certe Aristoteles eum inter optimos politicos recentiores numerabat una cum Thucydide et Theramene[1].
De rebus gestis
[recensere | fontem recensere]Saepe strategus a populo designatus usque ad 415 a.C.n. feliciter exercitus sibi mandatos duxit. In contionibus tamen demagogis ad bellum plebem incitantibus, ut Cleoni et Alcibiadi, moderatione sententiarum suarum obviam ire solebat. Paci inter Lacedaemonios et Atheniensibus anno 421 a.C.n. factae nomen suum dedit. Invitus igitur magnae expeditioni Siciliensi praefuit eo magis quo Alcibiade sacrilegii accusato et revocato praecipuus dux relictus est. Tum timiditate animi et tarditate consiliorum patriae cladem auxit. Ipse captus et necatus est etsi Thucydides[2] existimabat minime ex omnibus viris quos cognosset Niciam ob sanctitatem vitae tale exitium pati meruisse. Plutarchus eius vitam conscripsit quam cum viro Romano Marco Licinio Crasso contulit quia uterque in longinqua expeditione periit tum cum ad summum fastigium suae civitatis iam pervenerant.
De gente
[recensere | fontem recensere]Niciae fuit filius, Niceratos, quem perire iusserunt trigintaviri[3]. Item duo fratres ei fuerunt quorum alter Eucrates strategus anno 404 a.C.n. trigintaviratui et paci adversabatur atque ideo cicutam bibit[4], alter Diognetos post quadringentiviros anno 411 a.C.n. eversos in exsilium profectus tempore trigintavirum Athenas rediit[5].
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]- Aristophanes in Equitibus e Nicia unum e servis Demi (Populi) facit.
- Lysias, Oratio XVIII de publicatione bonorum Niciae fratris
- Plato, Gorgias 472a
- Plutarchus, Vitae Parallelaeː Nicias et Alcibiades 13
- Thucydides, De bello Peloponnesiaco libri III-VII
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Robertus Cohen, Quelques mots sur Nicias, Presses universitaires de France, 1932.
- Roger Goossens, "Autour de l'expédition de Sicile", L'Antiquité Classique,1946ː43-60
- Norbert Geske, Nikias und das Volk von Athen im Archidamischen Krieg. Stuttgart, Steiner, 2005 Recensio critica
- Guilielmus Julius, De Nicia, demagogo et belli duce..., Trajecti ad Rhenum, 1858
- Donaldus Kagan, The Peace of Nicias and the Sicilian expedition, Cornell University Press, 1981 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- H. A. Murray, "Two notes on the evaluation of Nicias in Thucydides", Bulletin of the Institute of Classical Studies, 1961ː 33-46
- A. V. Zadorojnyi, "Thucydides' Nicias and Homer's Agamemnon", The Classical Quarterly, 1998ː298-303