(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Pater noster - Vicipaedia

Pater noster, sive oratio dominica, est cultissima prex Christiana quam secundum Novum Testamentum Iesus discipulos suos docuit. Duo exempla commemorantur: exemplum maius in evangelio secundum Matthaeum, pars sermonis montani, et exemplum minus in evangelio secundum Lucam. Respondet Iesus a discipulo rogatus de bene orando "ut orent sicut docuit et Ioannes discipulos suos." Precis contextus in Matthaeo evangelista autem est oratio quae homines deplorat qui gloriose precari solent.

Pater noster in Cantus Gregorianus cantu plano scriptus.

Usus huius precis non tantum privatus est, sed etiam in liturgiis omnium rituum ecclesiarum Christianorum adhibetur. Verba secundum Matthaeum 6:9–13 haec sunt:[1]

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo.
Amen.

Ecce versio originalis Graeca:

Πάτηρ ἡμみゅーνにゅー ὁ ἐνにゅー τたうοおみくろんῖς οおみくろんὐρανοῖς,
ἁγιασθήτω τたうὸ ὄνομά σしぐまοおみくろんυうぷしろん·
ἐλθέτω ἡ βασιλεία σしぐまοおみくろんυうぷしろん·
γενηθήτω τたうὸ θέλημά σしぐまοおみくろんυうぷしろん,
ὡς ἐνにゅー οおみくろんὐρανῷ κかっぱαあるふぁὶ ἐπぱいτたうῆς γがんまῆς·
τたうνにゅー ἄρτον ἡμみゅーνにゅー τたうνにゅー ἐπιούσιον δでるたὸς ἡμみゅーνにゅー σήμερον·
κかっぱαあるふぁὶ ἄφες ἡμみゅーνにゅー τたうὰ ὀφειλήματα ἡμみゅーνにゅー,
ὡς κかっぱαあるふぁὶ ἡμみゅーεいぷしろんῖς ἀφίεμεν τたうοおみくろんῖς ὀφειλέταις ἡμみゅーνにゅー·
κかっぱαあるふぁμみゅーεいぷしろんἰσενέγκῃς ἡμみゅーᾶς εいぷしろんἰς πειρασμόν,
λらむだλらむだὰ ῥῦσαι ἡμみゅーᾶς ἀπぱいτたうοおみくろんῦ πονηροῦ.
τたうιいおた σしぐまοおみくろんῦ ἐστιν ἡ βασιλεία κかっぱαあるふぁὶ ἡ δύναμις
κかっぱαあるふぁὶ ἡ δόξα εいぷしろんἰς τたうοおみくろんὺς αあるふぁἰῶνας.
Αμήν.

Quaestiones traductionis

recensere
  1. Qui es in caelis = ὁ ἐνにゅー тоῖς οおみくろんὐρανοῖς (translitteratio : ho en tois ouranois). Secundum litteras= qui in caelis. "qui es in caelis" non est locus Dei, sed definitio Dei. Non est pater noster "humanus".
  2. Regnum tuum= βασιλεία. Traductio Latina est correcta. Sed in linguis modernis, sunt errores quia "βασιλεία" significat tres res: tempus vitae regis, spatium vel imperium regis, potestas regis. (e.g Anglice reign, kingdom, royalty). Francogallice, verbum "règne" electus est cum videatur "royaume" melius.
  3. sicut in caelo et in terra: significat voluntatem iam exsistere in caelo et facturam in terra.
  4. Quotidianum = ἐπιούσιον (epiousion) "sufficientem diei advenienti", namque ἡ ἐπιοῦσしぐまαあるふぁ (hē epiousa) diem significabat advenientem seu posterum [< ἔπειμι (epeimi) "advenio"].[2]
  5. Dimitte nobis debita nostra: agitur de pecunia. Quaedam specimina moderna sunt falsa nam sunt abstractiora.
  6. et ne nos inducas in tentationem [sic] = "induco" et "temptatio" sunt dubia verba. εいぷしろんἰσενέγκηις (translitteratio = eisenegkes) venit a "eisphero": secundum litteras "infero". Videtur significare "Fac ne adeamus in". "πειρασμόν" significat etiam "conatus". Quidam theologi putant nefas esse credere Deum temptare homines.
  7. malo = πぱいоνにゅーηいーたρろーοおみくろんῦ. Graece "ponerou" non differt in neutro vel in masculino. "Malo" potest indicare "mala res" aut "mala persona", i.e diabolus.

Notandum est a secundo versu in quartum esse constructionem comparativam: Tria verba in imperativo modo in tertia persona singulari, cadentia in "-τたうωおめが", tria nomina cadentia in "-αあるふぁ" et tria pronomina possessiva "σしぐまοおみくろんυうぷしろん"

De versionibus

recensere

Concilium Parisiense anno 1210 "de libris theologicis scriptis in Romano" (scil. Francogallice) "et Pater noster" confiscandis praecepit: Is qui libros vel philosophicos vel vernaculares retinetur "pro haeretico habebitur". Temporibus recentioribus versiones huius textu in multas linguas confectae sunt.

  1. Altera versio brevior est in bona notitia secundum Lucam 11:2,4.
  2. Petrus Abaelardus traduxit hoc verbum adiectivo supersubstantialis, quia ἐπぱいιいおた- (epi-) praefixum significet "super", et οおみくろんσしぐまαあるふぁ (ousa) sit participium verbi esse. Panis supersubstantialis significet panem qui det substantias admirabiles, i.e eucharistiam. Haec quidem interpretatio in cassum cadit, nam ἐπぱいιいおた- (epi-) praefixum eandem vim habet ac ad- praefixum.

Nexus externi

recensere
Schola Gregoriana - Pater Noster