(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Magnificat - Vicipaedia

Magnificat (secundum verba prima nominatum) in Evangelio secundum Lucam (1:46–55) in Bibliis Sacris est prex Mariae, matri Iesu.

Magnificatio Mariae, matris Iesu, a Alexandro Botticelli picta.

Verba poematis

recensere

Verba sunt:

Magnificat anima mea Dominum,
Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo,
quia respexit humilitatem ancillae suae;
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna qui potens est
et sanctum nomen eius;
et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo;
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae,
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula.

(Tonus VIII G in Liber usualis p.212: Magnificat1.mid)

Magnificat est nomen operis Ioannis Sebastiani Bachii et Antonii Vivaldi. Georgius Philippus Telemannus fecit duo: in lingua Latina et in lingua Theodisca. Alia opera notabilia fecerunt Orlandus Lassus, Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus, Thomas Tallis, Nicolaus Zieleński.