Anagramma
Anagramma (-atis, n.) est vocabulum vel sententia vel solummodo collectio litterarum ex quibus nova vocabula aut sententiae fiunt si ordo litterarum permutatur.
Exempla simplicia[recensere | fontem recensere]
- VESTITUR ↔ VIRTUTES
- ANAGRAMS - Ars Magna
Exempla nominum[recensere | fontem recensere]
- Aroueti - Voltaire
- Crayencour - Yourcenar
- Ancel - Celan
- Mayer - Carolus Amery
Examplum asteroidis[recensere | fontem recensere]
Exempla difficiliora[recensere | fontem recensere]
Pontius Pilatus dixit: Quid est veritas ad Est vir qui adest. Galilaeus Galilaei sic annuntiavit quod Veneris modos invenit: Haec immatura a me iam frustra leguntur oy → Cynthiae figuras aemulatur Mater Amorum, et Christianus Hugenius sic annuntiavit quod anulos Saturni invenit: aaaaaaa ccccc d eeeee g iiiiiii llll mm nnnnnnnnn oooo pp q rr s ttt uuuuu → Anulo cingitur, tenui plano, nusquam cohaerente, ad eclipticam inclinato. Ut primo litterae sensum non habeant, tamen a litterarum peritis pro anagrammate habetur. Etiam Robertus Hooke sic publicavit legem de elasticitate: ceiiinosssttuu → ut vis, sic tensio.
Harrius Potter[recensere | fontem recensere]
In libro de Harrio Potter et Camera Secretorum Anglice scripto hoc anagramma invenitur: Tom Marvolo Riddle ↔ I am Lord Voldemort (Dominus Voldermort sum.)
Si hunc librum in alias linguas convertis cavendum ergo est ne anagramma praeservetur.
Origo anagrammatis[recensere | fontem recensere]
Pater anagrammatis esse putatur Lycophron Chalcidicus, poeta Graecus, qui Ptolemaeo II, regi Aegypti, blanditus est anagrammate